monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 7, 2
Hi igitur dum imbecillo animo rem summae virtutis affectant, vel necessitate ad hanc professionem venire compulsi, dum censeri tantummodo nomine monachorum absque ulla studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus expetunt disciplinam, nec seniorum subiiciuntur arbitrio, aut eorum traditionibus instituti, suas discunt vincere voluntates, nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo, id est, ad hominum faciem renuntiantes, aut in suis domiciliis sub privilegio huius nominis iisdem obstricti occupationibus perseverant, aut construentes sibi cellulas, easque monasteria nuncupantes, suo in eis iure ac libertate consistunt, nequaquam evangelicis praeceptionibus succumbentes, ut nulla scilicet quotidiani victus sollicitudine, nullis rei fam liaris distentionibus occupentur. Quod illi soli absque infideli dubitatione consummant, qui cunctis mundi huius facultatibus absoluti, ita se coenobiorum praepositis subdiderunt, ut ne sui quidem ipsius fateantur esse se dominos. Illi autem qui districtionem, ut diximus, coenobii declinantes, bini vel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum iugo, exercendi voluntates suas, et procedendi vel quo placuerit evagandi, agendive quod libitum fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi qui in coenobiis degunt, diebus ac noctibus consumuntur, sed non ea fide eodemque proposito. Hoc enim isti faciunt, non ut fructum sui operis subiiciant dispensatoris arbitrio, sed ut acquirant pecunias quas recondant.